Glossa ordinaria

<04.1 Prothemata>

Numérotation du verset Ex. Prol.1 Prothemata,1 
marg.| BEDA. Hellesmoth hebraice1, exodus grece, exitus vel egressus latine: odos enim via; hinc odoporion, id est itinerarium.A
A ¶Codd. : To82 Rusch
1 Hellesmoth hebr.] Helesmot To82
Numérotation du verset Ex. Prol.1 Prothemata,2 
marg.| +Egyptum huius mundi ingrediuntur"omnes qui in Adam moriuntur". Unde etiam egrediuntur"omnes qui in Christo vivificantur"a. Qui illi?Videlicet hii qui subscriptis nominibus designanturB
a Cf. 1Cor. 15, 22.
B ¶Codd. : To82; om. Rusch
Numérotation du verset Ex. Prol.1 Prothemata,3 
marg.| {t. 1 1: Erfurt, f. 55va; facsim., p. 112a} RABANUS. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Israel de Egypto corporali, noster exitus de Egypto spirituali signatur. Per mare Rubrum et pharaonis submersionem atque Egyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem et Hebreorum liberationem, veri Agni passio et nostra redemptio. De celo datur manna, et aqua de petra, hic est panis qui de celo descendit et doctrina Christi. In monte dantur precepta atque iudicia populo Dei, ut supernis subiiciamur disciplinis. Tabernaculum et vasa eius construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesie ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio Spiritus et orationis odoramenta commendantur: «Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt2, et omnes eundem potum spiritualem biberunt etc»b. Hinc quoque Ioannesc: «Facta sunt hec», inquit, «ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo».C
b 1Cor. 10, 3-4.
c Io. 19, 36.
C ¶Codd. : To82 (non contuli) Rusch
2 manducaverunt] mandicaverunt cacogr. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_Prol.1 Prothemata)

Notes :